Collatinus, index > latin > parole

Les insultes

Plaute, Pseudolus, 340 sqq Un soldat macédonien a acheté la jeune Phoenicium pour vingt mines au leno Ballio. Or l'Athénien Calidorus est amoureux d'elle. Pseudolus parvient grâce à la ruse à tromper le leno et enlève la jeune fille pour la conduire à Calidorus. Plusieurs des insultes proférées ici sont des hapax. Peut-être les Romains inventaient-ils leurs insultes, comme Rabelais beaucoup plus tard dans un épisode des guerres pichrocholines.

 {Cal.} Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?
{Bal.} Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi. {Cal.} Quo modo?
{Bal.} Sine ornamentis, cum intestinis omnibus. {Cal.} Meam tu amicam vendidisti? {Bal.} Valde, viginti minis.
{Cal.} Viginti minis? {Bal.} Vtrum vis, vel quater quinis minis, militi Macedonio, et iam quindeci/m habeo minas.
{Cal.} Quid ego ex te audio? {Bal.} Amicam tuam esse factam argenteam. {Cal.} Cur id ausu's facere?
{Bal.} Libuit, mea fuit. {Cal.} Eho, Pseudole, ei, gladium adfer. {Ps.} Quid opus gladio? {Cal.} Qui hunc occidam atque me.
{Ps.} Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit.
{Cal.} Quid ais, quantum terra ? tegit hominum periurissume? iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi?
{Bal.} Fateor. {Cal.} Nempe conce/ptis verbis? {Bal.} Etiam consutis quoque.
{Cal.} Periuravisti, sceleste. {Bal.} At argentum intro condidi. ego scelestus nunc argentum promere possum domo : tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.
{Cal.} Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis.
{Ps.} Licet. numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
{Cal.} Ingere mala multa. {Ps.} Iam ego te differam dictis meis. impudice.
{Bal.} Itast. {Cal.} Sceleste. {Bal.} Dicis vera. {Ps.} Verbero.
{Bal.} Quippini? {Cal.} Bustirape. {Bal.} Certo. {Ps.} Furcifer. {Bal.} Factum optume.
{Cal.} Sociofraude. {Bal.} Sunt mea istaec. {Ps.} Parricida. {Bal.} Perge tu.
{Cal.} Sacrilege. {Bal.} Fateor. {Ps.} Periure. {Bal.} Vetera vaticinamini.
{Cal.} Legirupa. {Bal.} Valide. {Ps.} Permities adulescentum. {Bal.} Acerrume
. {Cal.} Fur. {Bal.} Babae. {Ps.} Fugitive. {Bal.} Bombax. {Cal.} Fraus populi. {Bal.} Planissume.
{Ps.} Fraudulente. {Cal.} Impure. {Ps.} Leno. {Cal.} Caenum. {Bal.} Cantores probos.
{Cal.} Verberavisti patrem atque matrem. {Bal.} Atque occidi quoque, potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?
{Ps.} In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
{Bal.} Numquid aliud etiam voltis dicere? {Cal.} Ecquid te pudet?
{Bal.} Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem? verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi, nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas, sicut haec est praestituta summa ei argento dies, si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.